Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 23

Ego vox clamantis in deserto.Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariae. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra haec omnia exaltatus praecursor Verbi, deserit omnia quae intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur praeter abundantiam gratiae, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit:Ecce agnus Dei. Isaias,Hoc de Joanne prophetavit:Ego vox clamantis in deserto,in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi praesentis.
(* Traductions européennes)